Veni Creator
P. 23
Veni, creator Spiritus, 
mentes tuorum visita, 
imple superna gratia, 
quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus 
altissimi donum Dei, 
fons vivus, ignis, caritas 
et spiritalis unctio.

Tu septiformis mùnere 
Digitus paternae dexterae, 
tu rite promissum Patris 
sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, 
infunde amorem cordibus, 
infirma nostri corporis 
virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius 
pacemque dones protinus; 
ductore sic te praevio 
vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem 
noscamus atque Filium 
te utriusque Spiritum 
credamus omni tempore. 

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In sæculorum sæcula.
Amen.

v) Emitte Spiritum tuum et creabuntur. 
r) Et renovabis faciem terrae.

Oremus

Deus qui corda fideliumsancti Spiritus illustratione docuisti,da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
Amen.